Feriae Latinae
Anno 1982 conditae, olim Nicaeae, septimana linguae latinae vivae
a die 18 ad diem 25 julii 2018
Abbaye Saint-Michel de Frigolet
F-13150 Tarascon
Seminarium linguae latinae redivivae
Septimana amicitiae iam a XXXIII annis quibus linguam latinam amant atque eam esse vivam delectendo, sermocinandoque experiri cupiunt !
En quaedam de nostro programmate :
-
colloquia, acroases de variis rebus : e.g. de re coquinaria, de miraculis, de spectaculis, de Erasmo, de Caesaris bellis…
-
Excursiones, otium et ludi sunt feriae atque natura amoenissima ibi est ! – Afferenda est vestis balnearis si natare vis in Mari-Nostro.
-
Sermocinationes quotidianae, disputationes ; omnia ut sit congressus ‘latine’ jucundus.
Hac in septimana, lingua latina nobis erit sermo communis et cottidiana locutio.
Plura de programmate post schedam inscriptionis remissam tempore opportuno indicabuntur.
De pecunia solvenda pro
cubiculorum reservatione
(cave ! numerus participum clausus)
sive
In novo deversorio Sancto Michaële (**) omnibus commodis instructo (si vis plura scire mihi scribe)
sive
In cellis ipsius monasterii nullis commodis instructis. Nulla cautela rogabitur hisce cubiculis.
- commoditates persimplices. Cellae uno vel duobus lectibus praeditae :
- 12 euronummis + 5 euronummis ad lintea purganda
pro victu
- jentaculum : 7 euronummis
- prandium : 17 euronummis
- cena : 17 euronummis
pro expensis cursus
- tota sessione : 60 euronummis
- junioribus vel studentibus : 30 euronummis